- VECTOR
- VECTORapud Treb. Pollionem, in Gallienis, c. 12. Quum taurum ingentem in arenam misisset, exîssetque ad eum feriendum vector, neque perductum decies potuisset occidere etc. venator est, sic dictus ex Graeco δ᾿έκτης, quod opuds sit viribus maximis ad hanc rem. Unde Dio, ut probaret Antoninum Philosoph. prosperâ olim usum fuisse valetudine, scribit eum ex equo aliquando feras confecisse. Eadem vox de Viriatho, occurrit apud Aur. Victorem in Viris illustr. c. 71. Viriathus --- primo mercenarius, deinde alacritate vector, audacia latro, ad postremum Dux. Et apud Manilium, l. 4.Ille novas semper pugnas; nova bella ferarumApparat, et pecorum spoliô vivitque rapinis.Hoc habet, hoc studium postes ornare superbosPellibus, et captas domibus praefigere praedas,Et pacare metu silvas et vivere vector.Nempe vectionem pro vigore et robore dicebant, et vectorem, de robusto et bene valente, quique magnarum esset virium. Hinc vectare se, pro bene valere, apud Tertullianum, de Pudic. a quibus observando recte agetis, vectate vos, vectate vos, ἔῤρωςθε. Etymon iam attigimus. Vide Salmas. Not. ad Poll. d. l. Alias vectores Petronio οἱ ἑπιβάται, qui navibus vehuntur. Namque et vehens, pro eo qui vehitur, apud Iustinum, l. 11. c. 7. Piaustrum, quô vehenti regnum delatum fuerat. Et invehens, pro eo, qui invehitur, apud Civer. de Natur. Deor. l. 1. Qualis ille marinus Triton pingitur, natantibus invehens belluis, adiunctis humano corpori. Vide Ioh. Frider. Gronov. Not. ad Livium, l. 2. c. 19. Inde vectoria navicula, quali post Pharsalicam aciem, per Hellesponti angustias, traiecisse Caesarem miratur Suetonius, c. 63. πορθμεῖον Dioni de eodem facto loquenti etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.